Scripsit autem Pilatus titulum causae ejus, id est in titulo causam mortis ejus: Jesus Nazarenus rex Judaeorum, quasi dicat: Ideo crucifixus est, quia rex erat Judaeorum. Et scripsit illum Hebraice, Graece et Latine, ut diversarum linguarum homines, qui convenerant ad diem festum, illum legere possent, et intelligere. Utrum autem principium tituli scriptum fuerit tribus linguis incertum est, sed finis, hoc est, rex Judaeorum, sic est scriptus, Hebraice Malcus Judaeorum, Graece, Basileos exomosoleon, Latine Rex confitentium. Crux autem non habebat super lignum transversum aliquid, habens formam Tau. Sed Pilatus superposuit cavillam et tabulam affixam, et in tabula erat titulus sic. Dicuntur autem in cruce Domini fuisse quatuor ligna diversa, et forte in totidem diversis generibus: lignum erectum, transversum, tabula superposita, truncus quidam, cui infixa erat crux, qui in rupe defossus fuit. Invenitur enim lignum Dominicae crucis, et palmae et cupressi, et ut quidam tradunt, olivae et cedri. Dixerunt autem Judaei Pilato, ut mutaret titulum, et noluit, sed confirmavit dicens: Quod scripsi, scripsi, id est immobiliter scripsi. Praetereuntes autem blasphemabant, dicentes: Vah qui destruis templum Dei, etc. Similiter et sacerdotes illudebant ei, dicentes: Alios salvos fecit, seipsum non potest salvum facere. Quasi dicant: Nunc apparet, quia non ex se, sed in Beelzebub homines sanabat, potius enim se sanaret. Daemones enim sentientes vires suas fractas esse, haec agebant, ut descenderet de cruce. Tamen in Tobia super exenterationem piscis legitur, daemonem stetisse super brachium crucis, et considerasse, an Christus aliquam maculam peccati haberet.